PETRUSF ullo

PETRUSF ullo
PETRUSF ullo
Pseudo-Episcopus Antiochenus. Hic, ex Monasterio quodam Acoemitarum, ob Eutychianismum, exturbatus, Constantinopoli aliquandiu magna vitae liocentiâ com moratus est; favore dein idem sentientium Procerum in familiam Zenonis, qui Leonis Imperatoris gener erat, irrepsit, eique pietatis externâ specie imposuit: Illum postea Comitem Orientis creatum, Antionchiam, ubi Praefecturae sedes, sequutus, Apollinaristis se iunxit, contra Martyrium Episcopum eumque Nestorianism iper calumniam accusatum, sede deturbavit, se ipsô intrusô. Post modum vero Episcopatu motus, nihilominus. gratiâ Zenonis, adhuc in urbe remansit, Episcopô Stephan ô ad altare, per subornatos, trucidatô. Redditus A. C. 482. a Zenone sedi, Calendione Antiochenô in exilium pulsô; mox haeresin prodidit, Hymno qui Trisagion dicitur, additô: qui Crucifixus est pro nobis; sic cum Valentinianis, Eutychianis, Apollinaristis et Sabellianis se facere ostendens. Ab Episcopis Orientis monitus frustra, condemnatus est in Synodo Constantinopolitana ab Acacio, quamvis amico, etc. Quae omnia flocci pendens fidelibus molestiam facessere perrexit, etiam Cypri Insulam suae iuridictioni subicere conatus: Dogmata sua quo foe cundius spargeret, Xenitam quendam Episcopum Hierapolitanum: quamvis servum natum, et lutraslibus baptismi undis nondum tinctum, creavit. Obiit tandem A. C. 486. Theodoret. l. 1. Nicephor. l. 15. et 16. Baron. in Annalib.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”